- ALFREDUS
- I.ALFREDUSM. Anglorum Rex, fratri Ethelredo successit A. C. 878. qui et Ealfredus, et Aluredus dictus est, debellavitDanos, et unicus sui saeculi Maecenas fuit. Huius. viri, numquam satis laudati, res gestas scripsit Asserius Mencunsis, cuius ego historiam plurimi merito facio, quod Alfredo Regi aliquando praeceptor fuit, et eius actorum oculatus plane restis. Lelandus comment. in Cycn. Cant. Ita doctus evasit demum, ut Grammaticus, Philosophus, Rhetor, Historicus, Musicus et Poeta non vulgaris haberetur: Imo Architectus ac Geometres perfectissimus. Balaeus de Script. Britan. Cent. 2. Dedit Aluredus, iam viginti natus annos, operam literis, atque ita doctus evasit brevi, ut D. Gregorii dialogos, opus Boetii de Consol. Philos. et Psalmos Davidis ex Latino in patrium (hoc est, Saxonicum) sermonem verterit, quo a cunctis facile intelligerentur. Sic quoque Orosium et Bedam Anglice vertit. Obiit A. C. 900. regni 29. Matthaeus West Monaster. Polyd. Virgil. Hist. l. 5. Genebrard. Chron. Nic. Lloydius.II.ALFREDUSnomen duorum Historicorum Anglicor. apud Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 48.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.